- UBI tu Cajus
- UBI tu Cajusibi Caia, formula in nuptiis olim, apud Romanos, usitata, quam illos, qui nubentem introducerent in domum mariti, Sponso suggessisse, refert Plut. εν Αἰτίοις: Erasmus explicat, Ubi tu dominus, ego domina. Idem in Problem. clamare altâ voce solitam refert mulierem, Cai Caecili: virô vicissim inclamante, Caia Caecilia: quod et Quintilianus Confirmat, l. 1. c. 13. Nomen itaque Caia fuit proprium, cum nubens in domum Mariti ducebatur, neque aliud illa tum usurpalat: et Caius Sponsi: sic ut, quemadmodum dicitur l. 2. et 3. ff. de Sponsal. primo Virgo sperata diceretur, cum conventa esset conditio, pacta; ubi inter positae stipulationes, sponsa: tandem cum domum duceretur, Caia. Vide Anton. Thysium. ICtum, Notis in A. Gellium, l. 4. c. 4. Dempsterus, postquam sollemnis esset interposita stipulatio, et ad illam responderetur, dandam quae petebatur in Uxorem; in hac responsione illum Caium, illam Caiam, vocari consuevisse, tradit, Paralipom. ad Rosin. l. 5. c. 37. Cum vero tribus modis iusta haberentur coniugia, Usu, Confarreatione et Coemptione (quibus quidam quartum, Sortitionem, addunt) non nisi in coniugio per Coemptionem, hic ritus obtinebat; quemadmodum et hôc solum modô ducta Uxor Materfamilias dicebatur. Originem innuit Auctor Epitomes, quae Valerio Max. vulgo tribuitur, l. 10. ext. Ceterum Caia usu super omnes celebrata est. Fertur enim, Caiam Caeciliam, Tarquinii Prisci Regis Uxorem, optimam lanificam fuisse. Et ideo institutum fuit, ut novae Nuptae ante ianuam mariti interrogatae, quaenam vocarentur, Caias se esse dicerent. Eadem nempe haec Caia cum Tanaquile fuit, quae quod uxor fuisset bona ac frugi coniugiumque eius cum Prisco fortunatissimum, boni ominis gratiâ illius nomen in nuptiali contractu usurpari consuevit. Plin. Histor. Natur. l. 8. c. 48. Lanam cum colo et fuso Tanaquil, quae eadem Caecilia vocata est, in templo Sangi durâsse, prodente se, Auctor est M. Varro: factamque ad ea Togam regiam undulatam, in aede Fortunae, quâ Servius Tullus fuerat usus. Inde faclum, ut nubentes Virgines comitaretur colus comta, cum fuso et stamine. Vide quoque supra, in voce Caia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.